Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.]. | ||
<<Cic. Rep. 4.7 | Cic. Rep. 4.9 () | >>Cic. Rep. 4.13 |
4.8
Non . 430Msq .
Non . 174M
Non . 293M
Non . 519M
Prisc . GL 3.76K
Non . 469M
August . C .D . 2.14ext .
-- -- August . C .D . 2.13
4.11
August . C .D . 2.9
Admiror ,nec rerum solum ,sed verborum etiam elegantiam .Si iurgant ,inquit .Benivolorum concertatio ,non lis inimicorum ,iurgium dicitur . Iurgare igitur lex putat inter se vicinos ,non litigare .
eosdem terminos hominum curae atque vitae ,sic pontificio iure sanctitudo sepulturae .
quod insepultos reliquissent eos ,quos e mari propter vim tempestatis excipere non potuissent ,innocentes necaverint .
nec in hac dissensione suscepi populi causam ,sed bonorum .
Non enim facile valenti populo resistitur ,si aut nihil iuris impertias aut parum .
Cui quidem utinam vere fideliter †abundiente auguraverim .
ch. 9
4.9Ad quos cum accessit clamor et adprobatio populi quasi magni cuiusdam et sapientis magistri ,quas illi obducunt tenebras ,quos invehunt metus ,quas inflammant cupiditates !-- --
ch. 10
4.10Cum artem ludicram scaenamque totam in probro ducerent ,genus id hominum non modo honore civium reliquorum carere ,sed etiam tribu moveri notatione censoria voluerunt .
Numquam comoediae ,nisi consuetudo vitae pateretur ,probare sua theatris flagitia potuissent .quem illa non adtigit vel potius quem non vexavit ?cui pepercit ?Esto ,populares homines inprobos ,in re publica seditiosos ,Cleonem ,Cleophontem ,Hyperbolum laesit .Patiamur ,etsi eius modi cives a censore melius est quam a poeta notari ;sed Periclen ,cum iam suae civitati maxima auctoritate plurimos annos domi et belli praefuisset ,violari versibus ,et eos agi in scaena non plus decuit ,quam si Plautus noster voluisset aut Naevius Publio et Gnaeo Scipioni aut Caecilius Marco Catoni male dicere
Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.]. | ||
<<Cic. Rep. 4.7 | Cic. Rep. 4.9 () | >>Cic. Rep. 4.13 |